라틴어 문장 검색

Cives Americani, terram latissimam, feracissimam, rebus omnibus abundantem possidetis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.232)
Terra frugum ferax et quodam modo suburbana provincia latifundiis civium Romanorum tenebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 3:1)
circa enim omnis aurifera est et chrysocoliae miniique et aliorum colorum ferax.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 15:3)
nam pro sancta deum tranquilla pectora pace quae placidum degunt aevom vitamque serenam, quis regere immensi summam, quis habere profundi indu manu validas potis est moderanter habenas, quis pariter caelos omnis convertere et omnis ignibus aetheriis terras suffire feracis, omnibus inve locis esse omni tempore praesto, nubibus ut tenebras faciat caelique serena concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis saepe suas disturbet et in deserta recedens saeviat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:13)
Cur tamen Gargara posuerit ut locum frugum feracem, requiramus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 9:2)
Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes Indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:58)
alii Corybantes ab aere appellatos, quod apud Cyprum mons sit aeris ferax, quem cypri coriam vocant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 11111)
aut 'in tristi litore', id est infecundo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4112)
Varro enim dicit, sub Eryce monte esse infecundum campum fere in tribus iugeribus, in quo Eryx et Hercules dimicaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4113)
nam molles feraces sunt, ut in georgicis docet et cui putre solum, namque hoc imitamur arando.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7465)
aut re vera herbam Paeoniam dicit, cuius Creta ferax est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7692)
nam Hiberia pars Ponti est inter Persidem et Armeniam, ubi optime colores diversi tinguntur, ut ostendit Horatius dicens herbasque quas Iolcos atque Hiberia mittit, venenorum ferax.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5794)
infelix lolium inutile, infecundum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 371)
nam econtra paulo post de infecunda terra dicturus est "tenui sat erit suspendere sulco". 'mihi' autem aut vacat, ut Cicero "qui mihi accubantes in conviviis":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 454)
hic sterilem in tenui et infecunda:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 694)

SEARCH

MENU NAVIGATION