라틴어 문장 검색

Ideo coniuncti terram proscindunt boves, ut in futurum laeta germinent sata.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:4)
ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:6)
"tuo nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt germina."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:5)
Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod laudet."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 3:2)
Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 10장4)
Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
(불가타 성경, 호세아서, 14장6)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.
(불가타 성경, 아모스서, 7장1)
et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장12)
ite novi proceres infecundoque senatu Eutropium stipate ducem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:287)
Hennaeae Cereri proles optata virebat unica, nec tribuit subolem Lucina secundam fessaque post primos haeserunt viscera partus infecunda quidem;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:55)
frons discolor auro germinat et spatio summas aequantia fagos cornua ramoso surgunt procera metallo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:149)
quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 7:2)
si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION