라틴어 문장 검색

Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:14)
sed casu infelici male pugnatum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:7)
Sed infelici casu rege et Tankrado cum plurima manu exercitus sui transmissi, utraque navis, nimis cumulata armis et militibus, mediis flactibus coepit periclitari et submergi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:3)
Denudare autem amici ministeria, desperatio estanime infelicis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:15)
quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:8)
Item cum ad alios postsignanos, in acie locatos extrema, venisset, En inquit commilitones, diu speratus praesto est dies, compellens nos omnes, elutis pristinis maculis, Romanae maiestati reddere proprium decus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 31:1)
Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus, ac plebe iam saeviente immanius, quoniam verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 2:1)
En quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit, imperii opes iam fatiscunt!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 5:3)
Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est inquit en Persae, et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia in se tela declinans, spargitur passim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:1)
En inquit Persae, circumfluentes rerum omnium copiis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 4:1)
Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captives graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos, iussit in medium duci, nostrosque respiciens, En inquit quos Martia ista pectora viros existimant, deformes illuvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes semet in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 1:1)
En inquit cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 16:1)
Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, et funereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exsultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 12:1)
En, inquit, habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo commilitonumque nostrorum arbitrio, delatos ominibus faustis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION