라틴어 문장 검색

Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixagine vel ex ruta vel ex herba stoechade vel ex cumino et pipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장20)
Ac ne his quidem athletarum exemplo uel certa esse lex uel inmodicus labor debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:2)
isque, quibus, si per plures dies non uomuerunt, dolor praecordia infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 20:4)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:4)
Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 38:1)
Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 5:2)
At aetas media tutissima est, quae neque iuuentae calore, neque senectutis frigore infestatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 5:1)
Quibus feminis menstrua non proueniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, uel quaelibet alia pars morbo infestetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 7:2)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:1)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:3)
interdum tota corpora, interdum partes infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 1:2)
Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:3)
At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:1)
Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem et ante dicam de is, quae in QVAMLIBET PARTEM corporis incidunt, tum de is, quae certas partes infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 2:3)
Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION