라틴어 문장 검색

Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis occurras, fronte obducta ceu Marsya victus, quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX1)
quid enim ulla negaverit udis inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X128)
Catullus, praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam, atque alias quarum generosi graminis ipsum infecit natura pecus, sed et egregius fons viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII12)
Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 5:1)
namque ibi consessum caveai supter et omnem scaenai speciem patrum matrumque deorsum inficiunt coguntque suo fluitare colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:8)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
Quod fit non alia de causa nisi quod aere qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturigo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:3)
Stagna udi texere soli laxaeque paludes Depositum, Fortuna, tuum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:2)
Iamque et praecipites superaverat Anxuris arces, Et qua Pontinas via dividit uda paludes, Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:1)
Mox uda receptis Membra fovent armis, gelidosque a gurgite cursu Restituunt artus, donec decresceret umbra, In medium surgente die.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:15)
rubor igneus inficit ora, Liventesque genas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:68)
Niger inficit horror Terga maris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:64)
Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortos Faenius et breve rus udaque prata tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXIV1)
Iam tristis nucibus puer relictis Clamoso revocatur a magistro, Et blando male proditus fritillo, Arcana modo raptus e popina, Aedilem rogat udus aleator.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV1)
At tu, miser Titulle, nec senex vivis, Sed omne limen conteris salutator Et mane sudas urbis osculis udus, Foroque triplici sparsus ante equos omnis Aedemque Martis et colosson Augusti Curris per omnes tertiasque quintasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION