라틴어 문장 검색

dulcibus enim cum πέψει societas infida.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:4)
In omnibus autem que istis viginti quinque baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi viginti quinque presentes fuerint, et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis summoniti nolint vel nequeant interesse, ratum habeatur et firmum quod major pars eorum qui presentes fuerint providerit, vel preceperit ac si omnes viginti quinque in hoc consensissent;
(Magna Carta 63:10)
segetes tellus infida negabit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:5)
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama, Et quod Caesareis numquam devota iuventus Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis Exploratus erat, Corfini captus in arce, Infidusque novis ducibus, dubiusque priori, Fas utrumque putat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:71)
Procumbite terra, Infidumque caput feriendaque tendite colla.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:86)
Quamque fuit laeto per tres infida triumphos, Tam misero Fortuna minor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:29)
Si regna times proiecta sub Austro, Infidumque Iubam, petimus Pharon arvaque Lagi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:66)
sane 'male fidus' non infidus, sed minus fidus intellegitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 237)
animis discordibus hostilibus, scilicet Troianorum, qui a Rutulis discordabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6851)
infidos agitans discordia fratres discordiam posuit pro avaritia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4961)
'infidos' autem 'fratres' ideo ait, quod avaritiae causa dissentiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4963)
"sic, cui non est veri stabile iudicium, prout infida suspicio spargitur, ita eius dubia opinio dissipatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:9)
quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:4)
nihil est enim stabile, quod infidum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:2)
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION