라틴어 문장 검색

Hludowicus etiam rex graviter infirmatur et die sancto parasceuen anno aetatis suae circiter XXXIII, indictione XII, diem clausit extremum, sepeliturque in aecclesia beatae Dei genitricis Mariae, quam eius pater regio culto Compendio suo in palatio construxerat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:2)
Odo vero rex venit ad quoddam castrum super fluvium Isam, quod Fera dicitur, ibique graviter infirmari coepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:10)
Infirmante Ludewico rege, hostis illius de Beioaria iter arripuit in Boemmanos;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:2)
nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc repugnat:
(아풀레이우스, 변명 78:7)
hic infirmabar, quod vivere posse negabar,
(ARCHIPOETA, VI9)
Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse, per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 19:2)
Eius anuis causa, opinor, quae est emortua.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 3:2)
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 8:1)
passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 11:2)
Similis instantia foederis est resuscitatio papilionum ex frigore stupentium et tanquam emortuarum, per exiguum teporem ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:15)
Quinetiam spiritus emortuus, qui in omni tangibili animato continetur, id perpetuo agit, ut partes crassiores digerat et vertat in spiritum, qui deinde exeat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:17)
unde vinum factum est non solum non vapidum aut emortuum, sed multo magis nobile ad gustum, per commixtionem partium suarum (ut videtur) magis exquisitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:17)
Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur.
(불가타 성경, 호세아서, 4장3)
et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장26)
Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION