라틴어 문장 검색

Nunc si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrati debeat agna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII22)
Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 2:1)
nam multis succensa locis ardent sola terrae, ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:4)
quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus durare genique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:7)
quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus formamque animalem putribus in glebis terrarum aut solis in igni aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:7)
In eius historiae primo scriptum est ad hanc sententiam neminem succensere sibi convenire, si quid in illis libris parum conposite aut minus eleganter scriptum foret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 14:2)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
exiguam, quantum potes, accipe flammam, Romana succense manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:28)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti Ne suscensueris velut superbo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LX2)
O quotiens veterem non infitiatus amicum Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXIV3)
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX2)
aut quia Turnus furore succensus maluit ipse efficere quam iubere, ut omnes abrumperet moras:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 113)
hac autem ratione ostendit, quare non suscenseat Troianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5852)
sane armorum longa descriptio illuc spectat, ut in eorum cupiditatem merito Camilla videatur esse succensa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7772)

SEARCH

MENU NAVIGATION