라틴어 문장 검색

et, ut supra conprensum est, uitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua grauitas in corpore est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 1:3)
qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:2)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus uentris inde ad inferiores partes euolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 6:2)
Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:1)
At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 10:1)
Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 3:2)
idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:2)
ne ulla cruditate substante;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:3)
Cauendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate temptetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:3)
Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 26장 2:3)
Feniculum uero et anetum inflationes etiam leuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 26장 2:4)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:2)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:2)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:5)
Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION