라틴어 문장 검색

"Nec immemor Zephyrus regalis edicti, quamvis invitus, susceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit."
(아풀레이우스, 변신, 5권113)
stuppae sarincae me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum furatus, oneris in ipso meditullio reponit.
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:8)
Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:3)
Et influunt innuptarum puellarum decorae suboles:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:4)
Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:1)
Talis ac tanta, spirans Arabiae felicia germina, divina me voce dignata est:
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:7)
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
"tuo nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt germina."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:5)
Hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus nihil ei respondi, sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi eique quid dixerit, dixi.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 3:4)
ergo ibi tunc in carmine Latino Iapyx ventus quaesitumque est quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae infrequentis vocabuli ratio esset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 3:1)
Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat - 'volturnum' Romani vocant - ,eum plerique Graeci mixto , quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 11:1)
addidissemque eos qui 'etesiae' et 'prodromi' appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 26:2)
quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument et a vento quidem iamdudum tranquillae sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 4:2)
Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:1)
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION