라틴어 문장 검색

speluncas canibus Thero rimatur Hiberas informesque cavis ursos detrudit ab antris, quorum saepe Tagus manantes sanguine rictus non satiavit aquis et quos iam frigore segnes Pyrenaea tegit latebrosis frondibus ilex.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:157)
Adstrepebat vulgus, diversis incitamentis, hi verberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장1)
Papinius consulari familia repentinum et informem exitum delegit, iacto in praeceps corpore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장2)
postquam facta testudine rudes et informes saxorum compages distractae parque comminus acies, decedere barbari in iuga montium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장7)
praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi magnifica est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장2)
relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie deforme.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장12)
Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장4)
sunt enim horridi et inpoliti et rudes et informes et quos utinam nulla parte imitatus esset Calvus vester aut Caelius aut ipse Cicero.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 1:2)
quid enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 7:1)
quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque nisi si patria sit?
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 2:1)
materia ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:2)
apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retorquentur, ac saepe in ipso vertice religantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:2)
rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 5:4)
sed excussa ballistis saxa stravere informe opus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장12)
Auctoritas dignitasque formae non defuit et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis ceruicibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION