라틴어 문장 검색

in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 303:2)
Indibilis pro utroque locutus haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia ac gravitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam velut primam occasionem raptam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 275:1)
se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 279:1)
inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice privatimque esse, nec transitionibus finem ante fore quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 322:1)
exercitum eius cum transitionibus tum adverso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem, Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu, ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 324:1)
ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:2)
moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati, querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se urbes, agrum vastum ac desertum habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 167:1)
Sed transitio sociorum fuga ut tutior mora videretur fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 235:1)
itaque transitiones ad hostem fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 246:2)
ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissupati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 251:2)
primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 246:1)
ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 179:2)
ad sinistram portam infrequentes videt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 180:2)
altera pars infrequens aedificiis erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 362:1)
et seniores amicos duos, expertes iuvenalium inter fratres certaminum, infrequentes iam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit quos in consilio haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION