라틴어 문장 검색

Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 17:1)
Abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 13:1)
Denique per tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos, mutare compulit sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:2)
quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat.
(아풀레이우스, 변명 8:4)
"Cave ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:6)
in amaritudine loquar mee menti:
(ARCHIPOETA, X2)
Ipsam ergo caritatem et affectum inploro, ut miserearis mei et concedas mihi ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum nec infructuosa ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:5)
Inter hos aestus meos gravemque maerorem et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum dei, qui mihi diceret eum se velle populo iurare quod, si esset ordinatus invitus, ex Africa discederet omnino, credo, existimans eos, quando quidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 3:1)
Fallax est enim in eis suavitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, initium sine providentia et finis cum paenitentia.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem3)
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.
(불가타 성경, 집회서, 31장39)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:3)
Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:21)
et si amaritudine offendit, mel adiciendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장29)
et si amaritudine offendit, mel adiciendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION