라틴어 문장 검색

ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 213:2)
Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa via sequitur, evita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:1)
hae litterae, non dico apud bonos, sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:2)
Sed cur sacratas deripis capiti infulas?
(세네카, 아가멤논 12:7)
qui vero adversus saevissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus, ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 96:3)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
Deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:12)
torrida sacrilegum testantur limina Brennum, dum petit intonsi Pythia regna dei:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1325)
infula laurus erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 171)
Gaudeo te, domine maior, amplissimae dignitatis infulas consecutum, sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Felici suo salutem 1:1)
isset per avitas tibi stilus noster curules, patricias nihilominus infulas enumeraturus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 1:3)
accipe laudatos, iuvenis Phoebeie, crines, quos tibi Caesarem donat puer, accipe laetus intonsoque ostende patri, sine dulce nitentes comparet atque diu fratris putet esse Lyaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 3)
Sed quam fine viae recentis imo, qua monstrat veteres Apollo Cumas, albam crinibus infulisque cerno!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana27)
nunc vacuos crines alio subit infula nexu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum33)
nunc ab intonsa capienda myrto serta, nunc maior sitis et bibendus castior amnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum5)

SEARCH

MENU NAVIGATION