라틴어 문장 검색

Nam, quum ipse amor me nolit adversus vos amoris inflammatione perfundere, sed adversus alium mihi spiraculum infundat amandi, ipsum sine aliqua possum blasphemia diligere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 20:4)
Numquid enim peccator, quia Deus sibi gratiam non infundit, apud ipsum Deum permanserit excusatus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 21:3)
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Caesareum spirant, majestatemque verendam Infundunt puero!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:4)
Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:1)
sed unus Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:3)
coepit me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum infundere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:4)
Sed quia hic amor multos colligit, ex ipsis eligat quos ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem suum copiose infundat affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:37)
Glaucus ei color arridet, respergit eundem Imber et irriguo ros compluit imbre iugalem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:9)
Nam qui furtiuo lapsu quasi nesciat ignis A superis rorem descendere, sompniat ille Philosophus, racione caret falsumque prophetat, Occia sectatur, nubes et inania captat, In scirpo nodum querens, in lumine fumum, In piano scrupulum fingens, in luce tenebras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:12)
Tunc Noys unguenti specie, que funditus omnem Aeris insultum sistat morbique procellam, Frigus auaricie, fedeque libidinis estum, Inuidieque sedet stimulum, contemperet iram, Perfundens animam celesti rore perungit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 16:2)
Hos comites trahit ad pugnam Discordia, cunctos Excitat et sociis infundit Martis amorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:6)
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:13)
labor namque antecedens, quamdam consequenti praemio infundens dulcedinem, majori favore praemiat laborantem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:39)
Cum quibus praemissi milites, a Bethlehem revertentes, in via associati sunt, cum primum solis calore matutini rores in gramine solent exsiccari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:5)
Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION