라틴어 문장 검색

Sed quod certa fides tenet nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est a Patre et Filio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:21)
Pater ergo principium deitatis, a quo Filius est natus, a quo Spiritus sanctus non natus, quia Filius non est, nec ingenitus quia non est Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:23)
Credimus Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum de Patre et Filio procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:26)
Quaedam itaque de singulis tantum dicuntur personis, ut ingenitus de solo Patre, genitus sive incarnatus de solo Filio, procedens ab utroque, de solo Spiritu sancto;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:1)
Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per omnipotentiam Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:6)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
Solus quippe Pater potest esse Pater sive ingenitus, et solus Filius genitus, sicut et solus Spiritus sanctus procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:15)
Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:6)
Quae quidem apostolorum dicta beatus diligenter attendens Augustinus, ad Valerium comitem in libro De nuptiis et concupiscentia, his scribit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:1)
Quo propter antiquam beneficiorum memoriam et ingenitam regis clementiam populi undique gratuito confluentes coeperunt mesto animo graviter ferre , quod carvissent tanta corporis portione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:4)
sed honestam eius venam, ex carnis concupiscentia fumus quidam emergens, obnubilet et corrumpat;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:10)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Exuit ingenitas feces argenteus humor, Ad puri remeans elementi iura, nitore Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:2)
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa, Materia, motu, sensu, ductore, ministro, Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum Prodeat exterius, nullo mediante patrono, Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto Pectore procedit quicquid procedit in esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:26)
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION