라틴어 문장 검색

pluris e familia cognosci referre arbitror, quo facilius appareat ita degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia cuiusque quasi tradita et ingenita rettulerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:5)
Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem quantum huius utique regis vel admiratione dediti ei fuerint vel caritate flagraverint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 19:4)
Mores, sacra, linguae commercium etiam a barbaris expeti, quae ingenita ipsi omissuri sint sua sponte, non ob aliud tam calamitosi, quam quod illis carere coacti essent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 16:3)
"Hominem consequitur aliquando, numquam comitatur divinitas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:9)
Dabo aliud indicium accidentis vino quam ingeniti caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:1)
nam vino somnus reduci solet, quod non nisi ingeniti frigoris testimonium est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:3)
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes Rupibus ingenuit, sensuraque saxa canentes Arcanum ferale Magos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:8)
nam illa re divinitas flectitur, quae est nobis cum divinitate communis, id est sensu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 553)
de his autem gentibus dixit Sallustius "adeo illis ingenita est sanctitas regii nomi- nis":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2112)
et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:1)
sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 44:2)
etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 80:5)
nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi civile atque populare, quod Graeci πολιτικόν vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea, quam exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet in ceteras virtutes, sic illas expetet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:1)
Atque hac mundi divinitate perspecta tribuenda est sideribus eadem divinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 39:7)
tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura custodiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION