라틴어 문장 검색

Iapix ut contemptis ceteris artificiis inglorius, quemadmodum poeta ait, viveret, qualis causa proponitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 7:2)
Nullus ab Emathio religasset litore funem Navita, nec terram quisquam movisset arator, Romani bustum populi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:85)
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci, Clarum militiae, Fronto, togaeque decus, Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator, Sordidaque in parvis otia rebus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV1)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)
Triste supercilium durique severa Catonis Frons et aratoris filia Fabricii Et personati fastus et regula morum Quidquid et in tenebris non sumus, ite foras.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, II1)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
sic et apud Homerum Achilles refert, matrem deam sibi dixisse, ut si bello Troiano se subtraheret et reducem patriae daret, alta senecta viveret, sed inglorius;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69613)
nec enim credibile est solum fugisse - nam et Statius dicit vel quos movet exul et haesit tristibus aucta fides - aut certe eorum, quos Turnus dederat, ut Adrastus Polynici in Statio, qui ait ne parva movens inglorius arma iret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6482)
nam apud maiores virorum fortium picta erant scuta, e contra inertium et tironum pura erant, unde est parmaque inglorius alba, id est non picta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7968)
parmaque inglorius Alba quasi tiro, ut diximus supra, quia picta arma iam probati in bellis habebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5454)
inglorius sine triumphis, inmemor gloriae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 532)
Cicero in Tusculanis quae de vita inhonorata et ingloria dici solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 533)
item ad argumentum vocat patrias remeabo inglorius urbes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7626)
inglorius comparatione sagittarum, harmoniae, id est musicae, divinitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3971)

SEARCH

MENU NAVIGATION