라틴어 문장 검색

multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:6)
sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae de vita inhonorata et ingloria dici soleant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:2)
Aliquando obiectus hispidi pugnae suis Arripuit aurem, sed cariosis dentibus Praedam dimisit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Canis et sus et venator.2)
tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 4:2)
vive sine invidia, mollesque inglorius annos exige, amicitias et tibi iunge pares, Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, nomen ama :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 420)
post in patentes ille solitudines, amictus hirtis bestiarum pellibus saetisve tectus hispida et lanugine, secessit, horrens inquinari et pollui contaminatis oppidorum moribus, illic dicata parcus abstinentia potum cibumque vir severae industriae in usque serum respuebat vesperum, rarum lucustis et favorum agrestium liquore pastum corpori suetus dare.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium16)
non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas velle aliud flexosque animi convertere sensus, atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta gloria nulla venit sordetque ingloria virtus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1183)
"huc taurus ingens fronte torva et hispida sertis revinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae, saetasque fulgor brattealis inficit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1426)
Quorum primaevus Helenor, Maeonio regi quem serva Licymnia furtim sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis, ense levis nudo parmaque inglorius alba;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:6)
positis inglorius armis exigat hic aevum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:25)
Hunc vehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:6)
haec dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:8)
Ille ut depositi proferret fata parentis, scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:4)
rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:4)
hic melior, insignis et ore et rutilis clarus squamis, ille horridus alter desidia latamque trahens inglorius alvum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION