라틴어 문장 검색

Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:5)
nec tamen inhabilis usque in annos octo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 6:3)
cruppellarios vocant, inferendis ictibus inhabilis, accipiendis impenetrabilis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장6)
studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장6)
eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장3)
ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장7)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
quae fluxa fuere, quartum intra mensem defuncta infante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장5)
quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile parva scuta et enormis gladios gerentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:3)
proinde agendum audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장7)
id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장10)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)
iam Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장8)
fluxam per discordias militum fidem et periculum ex singulis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장3)
tot legatorum amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, etiam si summa modestia regeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION