라틴어 문장 검색

Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장15)
Fit etiam interdum, ut gingivae ulcere, sive parulis fuit sive non fuit, diutius pus feratur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장17)
Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장24)
Si in gingivis est, moventurque aliqui dentes, refigi eos oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장15)
Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장20)
Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae . . deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장22)
Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장40)
Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장51)
Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장22)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장39)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장73)
cottidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장76)
Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장79)
Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장2)
— Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION