라틴어 문장 검색

inquinat hic omnes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:294)
inquinat egregios adiuncta superbia mores.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:169)
Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantes inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli prodeuntibus inhians apibus affert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum licetvitare pestis obsidia per aliud volantibus effugium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 6:1)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
* * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장1)
At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio Prisco.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장1)
quas inspectas Nero ferri ad eum iussit, opibus eius inhians.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장8)
exigitur enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 5:1)
Calan vox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 33:6)
inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 37:2)
iamque agmine toto pistris adest miseraeque inhiat iam proxima praedae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 558:1)
inhiat Cocytia nubes luxurians ipsoque ferens fastidia visu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 517:1)
atque id durius est faba et lapillis, quod tu si manibus teras fricesque, non unquam digitum inquinare possis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 238)
Nam quam, fere pre desiderio sompniantes, inhiabamus patrie sanitatem, vestrarum litterarum series plusquam semel sub paterna monitione polluxit. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 4:2)
Igitur ad habendam cantionis cognitionem quam inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens sub compendio ventilemus, et primo de cantu, deinde de habitudine, et postmodum de carminibus et sillabis percontemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION