라틴어 문장 검색

Alioquin ita undique mari Pyrenaeoque vallata est, ut ingenio situs ne adiri quidem potuerit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 3:2)
Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 14:1)
PANNONII duobus acribus fluviis, Dravo Savoque vallantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PANNONICUM 1:1)
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra venenatis posset vallata colubris?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:12)
multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra corporibus, tamen alituum genus atque ferarum aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:5)
Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, vallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 9:1)
nec, cum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:4)
et densa iuvenum vallata corona.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:43)
Phocaicis Romana ratis vallata carinis, Robore diducto dextrum laevumque tuetur Aequo Marte latus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:42)
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo Eruerent, nulli vallarent oppida muri, Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor Turrigeras classis pelago sparsura carinas, Si bene libertas umquam pro pace daretur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:66)
Tunc densos inter cuneos compressus et omni Vallatus bello vincit, quem respicit, hostem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:45)
Tu, cui dant poenas inhumato funere gentes, Quid fugis hanc cladem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:61)
727 Inhumata iacent cadavera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권29)
numquam civilibus armis Tanta fuit merces, inhumatos condere manes, Sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:27)
servetque sepulchro id est et defunctus servet, et qui in sepulchro est, ut ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 291)

SEARCH

MENU NAVIGATION