라틴어 문장 검색

Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo.
내가 여러분에게 편지를 써 보낸 것은 불의를 저지른 사람 때문도 아니고 불의를 당한 사람 때문도 아닙니다. 우리를 위한 여러분의 열성이 하느님 앞에서 여러분 자신에게 드러나게 하려는 것이었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 7장12)
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
그런데 이제 내가 여러분에게 진리를 말한다고 해서 여러분의 원수가 되었다는 말입니까? (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 4장16)
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi,
내가 이미 여러분에게 자주 말하였고 지금도 눈물을 흘리며 말하는데, 많은 사람이 그리스도의 십자가의 원수로 살아가고 있습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 3장18)
Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,
여러분은 한때 악행에 마음이 사로잡혀 하느님에게서 멀어지고 그분과 원수로 지냈습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 1장21)
qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
불의를 저지르는 자는 자기가 저지른 불의의 대가를 받을 것입니다. 여기에는 사람을 차별하는 일이 없습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 3장25)
et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
그러나 그를 원수처럼 여기지는 말고 형제처럼 타이르십시오. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 둘째 서간, 3장15)
Invidia tacite, sed inimice irascitur.
조용하지만 적대적으로 질투는 화를 키운다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 248)
Iniuriarum remedium est oblivio.
상처의 약은 망각이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 250)
Mutat se bonitas irritata iniuria.
부당하게 일깨워진 친절은 스스로 변질된다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 334)
Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
절개 없는 자들이여, 세상과 우애를 쌓는 것이 하느님과 적의를 쌓는 것임을 모릅니까? 누구든지 세상의 친구가 되려는 자는 하느님의 적이 되는 것입니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 4장4)
"Et inimici nostri sunt iudices".
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:7)
confirmatio per impositionem manus episcopi, ad dandam armaturam virtutum, quibus scilicet virtutibus post remissionem peccatorum perceptam resistere valeamus inimico tunc vehementius insurgenti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:2)
sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:12)
Quo enim fidei nostrae magis essent adversi, minus in laude ejus invenirentur suspecti, et probabilius in laude cujuslibet est testimonium inimici quam amici, sicut e converso in crimine.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:13)
Haec adversus illos dicta sufficiant qui suae imperitiae solatium quaerentes, cum nos aliqua de philosophicis documentis exempla, vel similitudines inducere viderint, quibus planius quam volumus fiat, statim obstrepunt, quasi sacrae fidei et divinis rationibus ipsae naturae rerum a Deo conditarum inimicae videntur, quarum videlicet naturarum maximam a Deo peritiam ipsi sunt a Deo philosophi consecuti, ut cum sancti doctores allegoriarum mysteria in ipsis animalium, vel quarumlibet naturis rerum investigent, juxta ipsorum philosophorum dicta, has assignant, dicentes quidem hanc hujus vel illius naturam esse rei, sicut Physicae scriptores tradiderunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION