라틴어 문장 검색

quod antistites caesi, quod tolleretur, quod cruentis manibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1673)
namque Samothraces horum penatium antistites Saos vocabant, qui postea a Romanis Salii appellati sunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3255)
cuius rei vestigium est quod hodieque quindecimvirorum cortinis delphinus in summo ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum delphinus circumfertur, ob hoc scilicet, quia quindecimviri librorum Sibyllinorum sunt antistites, Sibylla autem Apollinis vates et delphinus Apollini sacer est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 33210)
profani qui non estis initiati, ἀμύητοι, βέβηλοι.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2582)
imbvit initiavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5421)
quem semianimem sub pinu latentem cum invenissent antistites matris magnae, perlatum in templum deae frustra conati reficere, defunctum sepelierunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1155)
saepe tener nostris ab ovilibus i. a. inbuere est pro- prie inchoare et initiare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 81)
hae se cum Iunoni in pulchritudine praetulis- sent - vel, ut quidam volunt, cum essent antistites, ausae sunt vesti eius aurum detractum in usum suum convertere - , illa irata hunc errorem earum inmisit mentibus, ut se putantes vaccas in saltus abirent et plerumque mugirent et timerent aratra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 482)
vel cur eum amantem musae deseruerint, cum propter ingenium earum esset antistes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 99)
"Cum igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius antistitem veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles habere vel reges!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:1)
"Alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere genitalia et quasi parentis sui adorare naturam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:9)
"Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:13)
"Illum iam velim convenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:1)
[tamen ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. VII.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:2)
Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu occulta coluntur silvestribus saepibus densa";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION