라틴어 문장 검색

cadit ardua fagus, Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus, procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, ornique iliceaeque trabes metuendaque suco taxus et infandos belli potura cruores fraxinus atque situ non expugnabile robur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권28)
nec certa facultas noscere, quem miseri vitent calcentve cruorem, at quibus est inlaesa domus vacuique doloris, aut deserta vagi Danaum tentoria lustrant immittuntque faces, aut - quae post bella facultas 3 - quaerunt, dispersus iaceat quo pulvere Tydeus, an rapti pateat specus auguris, aut ubi divum hostis, an aetheriae vivant per membra favillae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권15)
"urbs optata prius, nunc tecta hostilia Thebae, et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras, sic quoque dulce solum, cernis, quo praedita cultu, qua stipata manu, iuxta tua limina primum Oedipodis magni venio nurus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권122)
Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 2:1)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)
Porro caput et manus cum brachiis a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII. 1:4)
tunc ueniat licet ad casses, inlaesus abibit, ne ueneris cupidae gaudia turbet, aper.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 99)
Vtinam me divi adaxint ad suspendium potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 116)
hercle me suspendio, quam tu eius potior fias, satiust mortuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 124)

SEARCH

MENU NAVIGATION