라틴어 문장 검색

iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 35:1)
Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus, ut videbantur sibi, fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 6:1)
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,gloria quem supra uires et uestit et unguit,quem tenet argenti sitis inportuna famesque,quem paupertatis pudor et fuga, diues amicus,saepe decem uitiis instructior, odit et horret, aut, si non odit, regit ac ueluti pia materplus quam se sapere et uirtutibus esse prioremuolt et ait prope uera:
(호라티우스의 첫번째 편지, 1811)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusamane domo uigilare, clienti promere iura,cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere per quaecrescere res posset, minui damnosa libido.
(호라티우스의 두번째 편지, 142)
tum Vibidius Balatroni"nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"et calices poscit maiores.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장19)
nullo quippe modo millensima pagina surgit omnibus et crescit multa damnosa papyro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII42)
Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes, si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV1)
Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV60)
Ex his omnibus voluptas, quae inmodice capitur, ea turpis atque inproba est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:1)
Hoc miratus supra modum Virgilius inmodice est usus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:1)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Mox ubi damnosum radios admoverit aevum, Tellus Syrtis erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:76)
Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII8)
Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC3)
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, Ponitur in cavea mortua pica mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX5)

SEARCH

MENU NAVIGATION