라틴어 문장 검색

Gustatorium graviorque cena margini imponitur, levior naucularum et avium figuris innatans circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:1)
quamquam fossa quam providentissimus imperator fecit exhaustus, premit valles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo cernitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:1)
Nulla in hoc navis - sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:1)
innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1022)
litus habet solidum, quod nec vestigia servet nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:3)
Talia temptanti "prius" inquit "in aequore frondes" Glaucus "et in summis nascentur montibus algae, sospite quam Scylla nostri mutentur amores!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 6:1)
aspicis ut summa cortex levis innatet unda, cum grave nexa simul retia mergat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 44)
Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:2)
41. Si quidem tropica subtropicaque maria consideramus, corallica saepta reperimus, quae aequantur magnis terrarum silvis, quoniam propemodum decies centena milia specierum in se recipiunt, scilicet pisces, cancros, conchylia, spongias, algas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:1)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
saxum molaris ponderis ut spuma candens innatat, tantique custos pigneris fiscella fertur fluctibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.141)
"rusticorum monstra detester deum, Faunos, Priapos, fistularum praesides, nymphas natantes incolasque aquatiles, sitas sub alto, more ranarum, lacu, divinitatis ius in algis vilibus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.194)
scopuli nequiquam et spumea circum saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:8)
ThyrsisImmo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga, si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS26)
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, missa Pado;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION