라틴어 문장 검색

Ascendit fumus in camino impulsu aeris cui innatat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:5)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
Gustatorium graviorque cena margini imponitur, levior naucularum et avium figuris innatans circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:1)
iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:2)
Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:1)
Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:1)
quamquam fossa quam providentissimus imperator fecit exhaustus, premit valles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo cernitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:1)
Nulla in hoc navis - sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:1)
Fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, Et latere ex omni dulce queruntur aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 13)
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, nec tua mordaci pumice crura teras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:348)
innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1022)
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권206)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:4)
Pumice multicavo nec levibus atria tophis structa subit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION