라틴어 문장 검색

Quod vero ad sacerdotem, in gurgustium quoddam obscurum inclusus est, neque quid de eo postea factum esset innotuit, cum in natura regis penitus insitum esset pericula sua veluti sub sigillo obsignare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:23)
Itaque ipse secum reputat non exigui momenti fore ad existimationem sui et expeditionis suae augendam, si ubique innotescat eum pace cum omnibus principibus vicinis suis perfrui, et praecipue rum rege Angliae, quem merito plurimi facit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:14)
Verum hoc minus est probabile, tum quia nunquam mensuram illam gratiae apud regem recuperavit qua ante discessum suum fruebatur, tum praecipue quia delatio eius circa Stanleium (quod ei pro maximo merito erat) minime processit ex iis quae in Flandria didicerat, sed ei res illa ante discessum suum ex Anglia innotuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 19:2)
Neque enim eo tempore coniicere erat ex novis aliquibus examinationibus aut incarcerationibus aliquem alium, praeter eos qui iam pridem innotuerant, detectum aut accusatum fuisse, etsi regis animus abditus hoc ipsum in dubio diu reliquisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:17)
Verisimile est illic primum innotuisse terras novas, ubi minore intervallo a veteribus disiunctae essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:5)
Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis saeculis et locis, innotuerit et in publicum emanarit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:31)
priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:15)
Sed omnis ista varietas sita est in subtilitate eximia, et derivationibus paucarum rerum, quae innotuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 17:2)
Nostris autem temporibus, et novi orbis partes complures et veteris orbis extrema undique innotescunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:11)
Quid tandem dixisset, si et Laniena Parisiensis aut Coniuratio Pulveraria in Anglia innotuisset?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:1)
Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:18)
Sed Macchiavello de fratre quopiam Clemente, aut Ravillaco, aut Iauregua, aut Baltazare Gerardo, aut Guidone Faulxio nihil innotuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:6)
Unde manifestum est tractum mundi septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, sive hoc ascribi possit huius hemispherii stellis, sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant, sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:9)
Similiter indubitatum est usum pulveris pyrii et tormentorum igneorum Chinensibus ante annos bis mille innotuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:4)
Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION