라틴어 문장 검색

Minui quoque facit amorem de coamante percepta infamia et avaritiae malorumque morum et omnis improbitatis audita relatio, nec non cum alia muliere facta commixtio, licet amandi affectus ibi desit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:2)
femina etinim rerum fertilitate beata laudabilius inopem sibi nectit amorem quam divitias multas habentem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:5)
Amare nemo potest, nisi qui amoris suasione compellitur. X. Amor semper consuevit ab avaritiae domiciliis exsulare. XI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 23:3)
Nam et mulieres omnes de sexus generali natura tenacitatis et avaritiae vitio maculantur et pecuniae quaestui et lucris attentae sunt vigilique aure sollicitae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:6)
Tantus enim in mulieribus ardor avaritiae manet, quod larga munera rerum omnia penitus in eis castitatis claustra dirumpunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:10)
Nam ob avaritiam fures omnes sunt mulieres et loculos reperiuntur habere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:13)
Nam etsi terra simul et aqua penitus verterentur in aurum, vix posset mulieris avaritia mitigari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:16)
Tanta enim in muliere avaritia dominatur, quod nunquam credit se contra divinae vel humanae legis statuta venire, sed cum aliena quaerit iactura ditari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:2)
Praeterea nulla mulier tanta fidei puritate colligatur amico vel manet unita marito, quae alium non admittat amantem, maxime quum quis pecuniosus accedit, ubi quidem mulieris luxuria cum avaritia summa notatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:1)
Verumtamen cum in hac tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta ac talis experiatur dulcedo;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:34)
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
Non igitur iacet exanimis, non indiga recti, Non racionis inops, non mens effrenis oberrat, Non agitur casu, tanto suffulta patrono.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:4)
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
Cur istos ditat sapiencia, nubilat illos Sensus inops, animus pauper, mendica uoluntas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:12)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION