라틴어 문장 검색

in qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 377:2)
nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:2)
aut per comparationem, ut fulminis ocior alis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 288:1)
premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere, duplicis operae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:5)
quam ocissime ad prouinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장9)
Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 18:2)
Numquam autem inordinatum est bonum aut turbidum, " Quid ergo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 18:3)
dixit, et os fletu paene inviolabile tinctus extemplo Nemeen radiante per aera saltu ocior et patrio venit igne suisque sagittis, ipse olim in terris, caelo vestigia durant, claraque per zephyros etiamnum semita lucet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권149)
volat ocior euro, ceu modo carceribus dimissus in arva solutis, verberibusque iubas et terga lacessit habenis increpitans Caerumque levem Cygnumque nivalem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권201)
effugit hic oculos rapida puer ocior aura Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra terga premit, post ambiguo discrimine tendunt Phaedimus atque Dymas, illis celer imminet Alcon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권229)
Nonnihil impulerat dubios, ni torva notasset Tisiphone fraudes caelestique ocior igne adforet increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권258)
Omnes, cum occulte peccant, peccant ocius.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 483)
postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 268:1)
sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis erumpamus!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 607:1)
ad decem milia militum ferme esse incompositorum inordinatorumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 667:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION