라틴어 문장 검색

complectitur antrum, omnia qui placido consumit numine, serpens perpetuumque viret squamis caudamque reductam ore vorat tacito relegens exordia lapsu.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:219)
exigitur enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 5:1)
Calan vox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 33:6)
inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 37:2)
vorat hos vertex, hos agmine toto gurges agit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 354:2)
atque id durius est faba et lapillis, quod tu si manibus teras fricesque, non unquam digitum inquinare possis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 238)
quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet manusque collo ambas iniciens roget morari, quae nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit impotente amore:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 353)
an vere fama susurrat grandia te medii tenta vorare viri?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 803)
nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra, non si demisso se ipse voret capite.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 885)
Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua exsecta avido sit data vulturio, effossos oculos voret atro gutture corvus, intestina canes, cetera membra lupi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1081)
mentior at siquid, merdis caput inquiner albiscorvorum atque in me veniat mictum atque cacatumÄIulius et fragilis Pediatia furque Voranus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장18)
In illo aestu Charybdis luxuriae salutem vorat, ibi ore virgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:9)
"Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:11)
"Lavi pedes meos, non possum inquinare eos."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:11)
Faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aves et fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION