라틴어 문장 검색

eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
» Solymanus gavisus et confidens in responsis tam potentissimi regis et in virtute illius, amaritudinem, quam graviter in corde tenebat, et omnem rem ex ordine retulit, quodque viva voce non poterat, litterarum assertione memorabat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:9)
Videntes autem Christiani principes, quia vir prudens et nobilis et strenuus, idem foret Sarracenus, de vita et moribus ejus saepius inquirentes ac disputantes, ad Christianitatis fidem eum vocare conabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:4)
Nos vero verbis et assertionibus illius credentes, hosque cives sceleratissimos aestimantes, vires et opem sibi ad obsidendam urbem et ejus habitatores contulimus, et obsequium nos praestare Deo in occisione illorum arbitrati sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:8)
Hoc dicto, et universis de via inquisitis, unanimes et viae concordes omnes qui aderant invenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:12)
Hac Arnolfi assertione et populi opinione super thesauro abscondito, rex nimium iratus vehementer patriarcham urgere coepit, ut ex oblationibus fidelium milites procuraret ac retineret in conventione [0600A] solidorum, qui paganorum viribus resistentes, peregrinos et universam Ecclesiam ab eorum insidiis et assultibus protegerent ac defenderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:7)
Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus iuris iurandi,et nil intersit tuam sinplicem assertionem, et iusiurandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 13:1)
Quare quidamphilosophus inquirenti cuidam sapienti quomodo posset optime dicire, respondit:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 22:2)
"Inquire pacem, et persequere eam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:4)
Tu autem plenius ex tui subtilitate ingeniiutilitatem earum semper inquiras, et eis uti easque regere sapienter procures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 95:2)
Ita ergo veritatemloqui debes, ut dictum tuum habeat pondus jurisjurandi, et nihil intersitinter tuam simplicem assertionem et jusjurandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:20)
Et certe, de veritate sincera hujus negotii non oportet multum inquirere, quia tu bene nosti, qui fuerunt illi et quot [et quales], qui hanc injuriamtibi intulerunt, et quando et quomodo, et qualem injuriam fecerunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 208:1)
Sed videamus et inquiramus, quis estu, et qui et quot et quales sint illi, quos dicis esse tuos amicos.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:2)
"Nam et Propheta jussit, reconciliationem et pacem non solum ab aliis expectari, sed etiam inquiri et persequi;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:8)
"Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION