라틴어 문장 검색

Ut enim ad fidem faciendam validi, ita etiam ad inquisitionem extinguendam et abrumpendam efficaces fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:2)
atque de inquisitionis difficultate et rerum obscuritate saepius querimonias et indignationes miscentes, et veluti fraenum mordentes, tamen propositum urgere atque naturae se immiscere non destiterunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:7)
Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 27:1)
Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inventionem novorum operum valeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:1)
Quum enim nec de principiis consentiamus, nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:4)
alter eorum, qui acatalepsiam introduxerunt, et inquisitionem vagam sine termino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:3)
quae licet honestior ratio sit, quam pronunciandi licentia, quum ipsi pro se dicant se minime confundere inquisitionem, ut Pyrrho fecit et Ephectici, sed habere quod sequantur ut probabile, licet non habeant quod teneant ut verum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:3)
ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amoenas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in severitate inquisitionis se sustineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:5)
sed amplianda est inquisitio ad magis communia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:14)
quod genus inquisitioni veritatis adversissimum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:5)
sed majore silentio, et severius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:13)
Pro desperata autem habenda est veritatis inquisitio, cum ad hujusmodi inania deflectat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:19)
Hoc vero si simpliciter fieret, alios fortasse, qui sunt timidiores, ab ulteriori inquisitione deterrere, alios vero, qui sunt ingenio alacriori et magis fidenti, ad ulteriorem progressum acuere et incitare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:5)
At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura viguerunt, contradictionibus et novorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis reddita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:1)
invenietur tamen ille ipse potius contemplationum et doctrinarum varietatem, quam veritatis severam et rigidam inquisitionem sequi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION