라틴어 문장 검색

" Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:2)
Senectus enim insanabilis morbus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:4)
Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:1)
Non fuit haec ira sed maius malum et insanabile.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 28:4)
" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 230:1)
Ille non saluti consuluit domini quem uidebat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.29)
nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te violata sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 303:2)
haec sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 58:1)
cuius insanabili pernicie quando nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 154:1)
laetari quod nihil tristius nec insanabilius esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 376:2)
nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:1)
E. Quid ego commerui, adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1016)
Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1022)
Me hic valere et (tute audacter dicito, Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili, neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi) beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 347)
Nescio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom videor videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1199)

SEARCH

MENU NAVIGATION