라틴어 문장 검색

"An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 29:5)
Itaque saucii subinde expirabant, nec causa tam strenuae mortis excogitan poterat a medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 24:3)
"Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:8)
Quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae, condemnaret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:14)
ergo cum putorem insanabilis vulneris Graeci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi necessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 40213)
Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 3:2)
vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:2)
Amoris est hoc argumentum, non malignitatis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:14)
Hunc obtrectare si volet malignitas, Imitari dum non possit, obtrectet licet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.5)
in iis vero quos accersita mors aufert, hic insanabilis dolor est, quod creduntur potuisse diu vivere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 2:2)
Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 2:1)
nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 2:2)
Consilia compluries capiuntur solummodo cum quaedam de valetudine personarum evenerunt insanabilia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION