라틴어 문장 검색

In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
Velle beare alios, prope odire te, miserum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:12)
Tres autem species odivit anima mea:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:8)
Quam invidiam secum portant plerumque paupereset detractores et ydiote qui invident aliene scientie, unde Salustius dixit,"Semper in civitatibus quibus nulle opes sunt bonis invident, malos extolluntvetera odiunt, nova expectant, odio suarum rerum mutari omnia student."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:9)
Unde alibi idem dixit, Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:2)
Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:1)
Dixitmihi Nedui discipulus tuus quod quandoque insanires nec nisi vinculis etverberibus correptus cessares;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:36)
"ego insanio,"
(아풀레이우스, 변명 78:8)
qui nil sciunt facere praeter insanire.
(ARCHIPOETA, IV100)
Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos praestitisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:7)
Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:17)
quandoquidem, si homines etiam insanirent ad unum modum et conformiter, illi satis bene inter se congruere possent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 56:2)
Doctor ille gentium, cuius vocatio et missio, propria et demandata, ei imposuit ut eorum qui extra ecclesiam fuerant curam gereret, inquit si ingrediatur coetus vestros infidelis quispiam aut idiota, et vos variis loquentes linguis audiat, annon vos insanire praedicabit?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:16)
Auribus hec cordis quicumque capaciter audis, In te quicquid odis fieri molimine quouis, Cuilibet arte mali caueas inferre sodali!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:13)
Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 21장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION