라틴어 문장 검색

interim Pharasmanes belli causas confingit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장2)
ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse confingeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장13)
regressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari satis habuit Caesar, his ferme verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장10)
inducti posthac vocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani amitam, incestum cum fratris filio et diros sacrorum ritus confingerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장3)
neque enim defensorem antiquorum exigimus, nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, iis quos insectatus est Aper comparamus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 2:1)
Augustae Taurinorum, dum opificem quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis ad caedem transiere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장6)
in hunc modum etiam Vitellius apud milites disseruit, praetorianos nuper exauctoratos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum civilis belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani nomine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장4)
et vulgus eadem pravitate insectabatur interfectum qua foverat viventem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장4)
simul ceteri ut infestum tumidumque insectabantur, adiunctis prioris vitae criminibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장5)
Sextus Pompeius ut effeminatum insectatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:2)
cum Rhodiorum magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset, ne uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:2)
sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:3)
nam ex hoste super uictorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 4:2)
και` συ` γέρων εἶ και` μωρόσ. equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leuiter perstrinxerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 4:2)
certe omnibus rerum uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION