라틴어 문장 검색

Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium structas sibi insidias, praeventum insidiatorem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장8)
tradunt temporis eius auctores, quia triumvirali supplicio adfici virginem inauditum habebatur, a carnifice laqueum iuxta compressam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장4)
nam promptas eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pretium festinandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장3)
haec Tiberius non mari, ut olim, divisus neque per longinquos nuntios accipiebat, sed urbem iuxta, eodem ut die vel noctis interiectu litteris consulum rescriberet, quasi aspiciens undantem per domos sanguinem aut manus carnificum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장3)
carnificem et laqueum pridem abolita et esse poenas legibus constitutas quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia supplicia decernerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장8)
sed insidiatores ab Othone in Germaniam, a Vitellio in urbem missi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장3)
at insidiatores, postquam in eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:1)
ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 5:1)
nam dum id studuit munire, nullius pepercit vitae, quem eius insidiatorem putaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:5)
putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e culcita temptauerit mandere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:2)
immaturae puellae, quia more tradito nefas esset uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice, dein strangulatae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 5:1)
Romae publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circumduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 2:1)
exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Gai, cum quasi secretum eo desiderante turbam submouerent, in diaetam, cui nomen est Hermaeum, recesserat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 1:2)
proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum machaera mensaque lanionia flagitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:3)
cum spectare antiqui moris supplicium Tiburi concupisset et deligatis ad palum noxiis carnifex deesset, accitum ab urbe uesperam usque opperiri perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION