라틴어 문장 검색

idem, cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 252:1)
nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:3)
discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora quam adsecutis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 11:2)
Praetervehere itaque non unum locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:4)
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
Quemadmodum in corporibus insidentis languoris signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:1)
Seneca Lucilio suo salutem Itinera ista, quae segnitiam mihi excutiunt, et valitudini meae prodesse iudico et studiis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 841)
hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:5)
sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 15:3)
Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria !
(세네카, 행복론, Liber V 122:5)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:3)
Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 67:1)
Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:1)
quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, mater nothi lecta pro parte.23)

SEARCH

MENU NAVIGATION