라틴어 문장 검색

Universa hostium timorem… virtutisque insignia proposita viderent, et vallo circumcluderentur adversarii.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:4)
Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit.
(카이사르, 내란기, 3권 71:8)
Pompeius, iam cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit.
(카이사르, 내란기, 3권 96:3)
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장5)
Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri velit ostendit:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장7)
auri puri et argenti nunc mandat insignia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM240)
quae propior sceptris facies?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:165)
gens nulla probatur, eunuchi quae sceptra ferat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:191)
auroram sane, quae talia ferre gaudet, et adsuetas sceptris muliebribus urbes possideant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:261)
ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)
Mavortia matris nobilitas spoliis armisque exultat avitis inmensamque trahit Celerini robore lucem, qui quondam Meroën iussus Nilumque tueri, cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari sceptra daret miles rebusque imponere vellet, despexit fremitus et praetulit otia regno;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae43)
rapiat fulmen sceptrumque Typhoeus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia21)
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes aptavere togas, signum dat summus hiulca nube Pater gratamque facem per inane rotantes prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:99)
Sed laudes genitor longe transgressus avitas subdidit Oceanum sceptris et margine caeli clausit opes, quantum distant a Tigride Gades, inter se Tanais quantum Nilusque relinquunt:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:19)
sed mox, cum solita miles te voce levasset, nubila dissolvit Phoebus pariterque dabantur sceptra tibi mundoque dies:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:98)

SEARCH

MENU NAVIGATION