라틴어 문장 검색

ac ne superante numero et peritia locorum circumiretur, diviso et ipse in tris partes exercitu incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 4:1)
ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 3:1)
sed Otho tamquam peritia et monitu fatorum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentius obscura credendi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장5)
ceterique duces dum peractum bellum putant, finem eius insignivere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장9)
simul a legionariis peritia et arte praestantibus plura struebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장3)
Existimant quidam praescisse haec eum peritia futurorum ac multo ante, quanta se quandoque acerbitas et infamia maneret, prospexisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 67장 2:1)
queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 31장 1:1)
et terrae mensoris munere, summa cum laude peritiaeque fama, perfunctus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.15)
itemque aliquantulum pecuniae, gregariis militibus, qui pugnae adfuerant, quique sese virtute insigniverant, donandum judicavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.47)
- Propugnaculo Duquesne capiendo sese insignit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.3)
Anno millesimo septingentesimo quinquagesimo octavo, heros noster juvenilis exercitus ducis Forbesii partem ductavit, et, propugnaculo Duquesne capiendo, sese insignivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.12)
Duces audaces, hostilitatis initio, sese insigniverant, deductoresque sibi adeo obnoxios fecerant, ut a praefectis, nisi suo ipsorum electu constituti fuerint, dirigi nolebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.33)
Ut virtuti tali praemium majus esset, nocte insequenti, tessera Leitch fuit, militesque, qui sese pugna hac insigniverant, Washingtonius pro concione laudavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.12)
Plures, sane, Galli, nobiles domi, pro libertate Americana sese insigniverant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.20)
Ad alios praefectos Americanos, qui sese virtute aut dedecore, hocce bello, insigniverant, nunc revertamur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.48)

SEARCH

MENU NAVIGATION