라틴어 문장 검색

Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:4)
Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
(불가타 성경, 집회서, 20장33)
et perierunt, quia non habuerunt prudentiam, perierunt propter insipientiam suam.
(불가타 성경, 바룩서, 1장28)
Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장31)
cuius fortis et astuti potenti astutia
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM51)
Itaque capri vel arietis petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:2)
cuicumque mortalium, nedum veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장4)
"ignoramus eius astutias."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:6)
vel eorum arguit insipientiam, qui intellecturi non fuerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 945)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)
sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius vixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 30:3)
Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias, leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi, quatenus ratione et intellegentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 86:1)
Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia, quae volt illa quidem videri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:1)
quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 13:2)
ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION