라틴어 문장 검색

non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:3)
Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 12:11)
attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:1)
si vis, potes me mundare, qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam quid crederet publicavit, ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subiciatur, cum censurae tuae adtremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestrae comparationem ipsa etiam grandaevorum corda puerascant, cum post desudatas militiae Lirinensis excubias et in apostolica sede novem iam decursa quinquennia utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur, tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio seque-stratus ultimos calones tuos lixasque non despicis et ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:4)
Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem1)
Acrotelevtivm Stultitia atque insipientia mea istaec sit, me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 34)
Inimico possum, amico insipientia est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2252)

SEARCH

MENU NAVIGATION