라틴어 문장 검색

Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus, quam ob causam proprium est attributum Diaboli qui dicitur invidus homo, qui zizanias inter triticum nocte seminavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:6)
qui festinat ad divitias non erit insons.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:22)
Qui enim erga omnes invidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:16)
Id enim si fiet, utcunque virtute vera emineas, audies tamen ab invidis, in nominis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:32)
Protinus affectat, dum tale quid inuida spectat;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:2)
Tum uolucrum quedam sectari nescia predam, Vnguibus et pennis ac toto corpore segnis, Sic se sustolli prece flagitat inuida molli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:16)
En pacior, muri domini quod tempore duri Contigit insonti, perimit quem uerbere conti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:20)
Cui liquidas pultes breuiter det ut inuida uulpes, Has super inmensum uas spargit et undique tensum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:2)
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem, Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:10)
Uidere autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate uerum ipsa etiam defensione priuatos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:15)
Premit insontes
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 29:2)
quid falso insontem tonitru Salmonea miror?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis7)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
ausus uterque nefas, domini respersus uterque insontis iugulo.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:34)
non aqua Tantaleis subducitur invida labris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:188)

SEARCH

MENU NAVIGATION