라틴어 문장 검색

Super ulcus vero inspergenda arida aloe . . . oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장84)
Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장85)
Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장86)
Quicquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장87)
Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장91)
Adustum vel medicamentis vel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장92)
Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장150)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장278)
Cetera vero genera medicamentis adurenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장340)
Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque vinum miscere et sic ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장373)
deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장477)
eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장479)
Sanguinem ex fronte vel naribus mittere, in temporibus venas adurere, gargarizando pituitam evocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장370)
Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장17)
Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION