라틴어 문장 검색

Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:1)
nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:7)
Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 4:4)
deinde ieiunum sorbere uini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:2)
murtae bacas legere, ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:6)
Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:1)
idque uel merum sorbet aliquis uel bibit mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:5)
Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 1:1)
eaque uel arida inspergere licet uel excepta cadmia inlinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 1:7)
Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 8:1)
marmoris cocti P. #1108 IIII inspergi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 8:4)
Ea uel arida inspersa uel melle excepta idem praestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 9:7)
Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum uel ouillum uel uitulinum et uomere, uiuum autem gallinaceum pullum per medium diuidere et protinus calidum super uolnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:2)
Super ulcus uero inspergenda arida aloe * oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:1)
Quicquid autem inspergitur, auerso specillo infundi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION