라틴어 문장 검색

amissum quem gurgite quaeres Misenum dicit, de quo legimus inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8141)
'admonet' vero vel causa Mezentii, vel quia instabilis est et vaga fortuna.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1534)
in hoc autem augurio liberatum cycnum cecidisse in aquam dicit, quam instabilem esse et infirmam manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2464)
dant sonitum spumosi amnes bellum semper incendio et fluminibus comparat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5241)
et 'tristes' ideo, quia dixit 'nunc victi'. fors omnia versat id est instabilis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 54)
instabiles animos suadentes inanem vagandi licentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1051)
instabiles fluctuantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1951)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
Has quantitates ut indeterminatas & instabiles, & quasi motu fluxuve perpetuo crescentes vel decrescentes hic considero, & eorum incrementa vel decrementa momentanea sub nomine momentorum intelligo:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 24:6)
"nonne hoc spumosum et cortice pingui, ut ramale vetus vegrandi subere coctum?"
(페르시우스, 풍자, satire 172)
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:5)
Per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis, deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:3)
utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:2)
exsul erat mundi, donec miserata vagantem hospita tu terris erras, ego dixit in undis instabilemque locum Delos dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:13)
nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION