라틴어 문장 검색

Tertium exercitum, maximum certe et instructissimum, circa se retinuit, ut in omnes eventus paratus esset, vel ad pugnam instaurandam vel ad victoriam consummendam, atque interim ut urbs in securo esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:6)
sed tantum quum motus ille rem aliter ac prius, crasso modo, sensui exhibeat, inde divisionem suam auspicantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:14)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis,
(불가타 성경, 아모스서, 9장11)
Pompeio bellum instauraturam esse credebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:11)
Haec ubi sederunt genero, notissima Marti robora, praecipuos electa pube maniplos disponit portuque rates instaurat Etrusco.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:274)
nam saepe soles ductoribus illis instaurare vias et cursibus addere nomen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:4)
nostra rudis gaudere malis et nectare largo instaurare dapes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:127)
instauras;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:157)
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 9:1)
In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 1:1)
Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 1:2)
Diem deinde, quo domituram auspiceris, bonum a tempestatibus et a religionibus matutinum digito, cannabinisque funibus cornua iuvencorum ligato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 3:2)
Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum, auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius Salvianus in Sextum Marium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장1)
nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION